Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/59

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


qui grauatim quicquam contra populi commodum priuato cuiquam indulgeat, & ob id non nisi magno precio.

Dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quauis in re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque inuitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum uel contradicendi studio, uel pudore dicendi eadem, uel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia.

Sic dum iudicibus diuersa sentientibus, res per se clarissima disputatur, & ueritas in quaestionem uenit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. caeteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia.

Neque enim deesse praetextus potest pronuncianti pro principe.

Nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut uerba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogatiuam.

Dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, Nullam auri uim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam uelit posse.

Quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum uero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum