Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

se opinionem nemo non uidet, ut homines cautionum
prudentes uel captionum potius, & inconsultorum ciui-
um aucupes, & formularum, id est excipularum opifices, ac
pactilis iuris callentissimi, & litium concinnatores iurisque
contrauersi, peruersi, iuersi, consulti, antistites esse iustitiae
aequitatisque existimentur, solique digni qui de aequo bo-
noque responsitent, atque etiam (quod maius est multo)
qui cum imperio ac potestate statuant, quid unum quemque
habere, quid non habere, quatenus quamdiuque liceat. halu-
cinantis id utique sensus communis iudicio, quippe cum
plerique hominum crassis ignorantiae lemis caecutientes,
tam aequissimam ferè causam unum quemque putemus ha-
bere quàm maxime ius postulat, aut iure subnixus est.
Cum si ad ueritatis normam, & ad simplicitatis Euangeli-
cae praescriptum exigere iura uelimus, nemo sit tam stu-
pidus quin intelligat, nemo tam uaecors quin fateatur
si urgeas, tam ius & fas hodie ac iamdiu in sanctionibus
pontificiis, & ius atque aequum in legibus ciuilibus & princi-
pum placitis dissidere, quàm CHRISTI rerum huma-
narum conditoris instituta, eiusque discipulorum ritus,
ab eorum decretis & placitis qui Croesi & Midae aceruos
bonorum finem esse putant, & felicitatis cumulum. adeo
si iustitiam finire nunc uelis quomodo priscis autoribus
placuit, quae ius suum unicuique tribuat, uel nullibi eam
in publico inuenias, uel (si dicere id mihi permittam) cu-
linariam quandam dispensatricem esse ut fateamur ne-

 a 3  cesse sit.