Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/5

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ctum esse satis crederem, ecce tu mihi uelut prioris be-
neficij uel appendicem uel auctarium VTOPIAM illam
MORI donasti, hominis in primis acris, ingenióque a-
moeno, & in rerum humanarum aestimatione ueterato-
ris. Eum librum cum ruri in manibus cursitando, sata-
gendo, operis imperitando haberem (partim enim no-
sti, partim audisti, uillaticis me negocijs alterum iam hunc
annum multum operae impendisse) usque adeo eius le-
ctione affectus sum, cognitis & perpensis Vtopinorum
moribus & institutis, ut penè rei familiaris procuratio-
nem intermiserim atque etiam abiecerim, cum nugas esse
uiderem artem omnem industriamque oeconomicam, omni-
no curam census amplicatricem. qua tamen ipsa omne
genus mortalium uelut oestro quodam intestino & con-
genito exagitari nemo est, qui non uideat & intelligat,
ut legitimarum, propè dixerim & ciuilium artium ac di-
sciplinarum eum esse scopum, fateri necesse sit, ut tam li-
uida quàm accurata solertia alter ab altero, qui cum ci-
uilitatis ius ei & interdum gentilitatis intercedit, quip-
piam semper abducat, abstrahat, abradat, abiuret, ex-
primat, extundat, exculpat, extorqueat, excutiat, excu-
dat, subducat, suffuretur, suppilet, inuolet, legibusque par-
tim conniuentibus, partim autoribus auferat & inter-
uertat. Id adeo magis in ijs gentibus apud quas iura
quae ciuilia & pontificia uocantur, amplius in utroque fo-
ro ualent. Quorum moribus & institutis eam iualiuis-

 se opinionem