Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

si uera loqui uolo, talia loquar necesse est.

Caeterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum.

Quanquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non uideo

cur uideri debeat usque ad ineptias insolens.

Quod si aut ea dicerem, quae fingit Plato in sua Republica aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut certe sunt, meliora, tamen aliena uideri possint, quod hic singulorum priuatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia.

Mea uero oratio (nisi quod ad eos qui statuissent secum, ruere diuersa uia praecipites, iucundus esse non potest, qui reuocet ac praemonstret pericula) alioquin quid habuit, quod non ubiuis dici, uel conueniat, uel oporteat! Equidem si omittenda sunt omnia tanquam insolentia atque absurda, quaecunque peruersi mores hominum fecerunt, ut uideri possint aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos, pleraque omnia quae Christus docuit, ac dissimulari usqueadeo uetuit, ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, palam in tectis iusserit praedicari.

Quorum maxima pars ab istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio.

Nisi quod concionatores homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad Christi normam grauatim paterentur aptari, doctrinam eius uelut regulam plumbeam accommodauerunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. qua re nihil uideo quid profecerint, nisi ut securius liceat