Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

esse malos, atque ipse profecto tantundem proficiam in consilijs principum.

Nam aut diuersa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, & ipsorum adiutor sim, ut inquit Mitio Terentianus, insaniae.

Nam obliquus ille ductus tuus non uideo quid sibi uelit, quo censes adnitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala.

Quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet conniuere. approbanda sunt aperte pessima consilia, & decretis pestilentissimis subscribendum est.

Speculatoris uice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta maligne laudauerit.

Porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas, qui uel optimum uirum facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum peruersa consuetudine uel deprauaberis, uel ipse integer atque innocens, alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut aliquid possit in melius obliquo illo ductu conuertere.

Quam ob rem pulcherrima similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda Quippe Republica. quum populum uideant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluuiae, tectaque subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt mederi, si ipsi saltem sint in tuto.

Quanquam profecto mi More (ut ea uere dicam, quae meus animus fert) mihi uidetur