Quin dum unius partis curae studes, aliarum uulnus exasperaueris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adijci cuiquam potest, ut non idem adimatur alij.
At mihi inquam contra uidetur, ibi nunquam commode uiui posse, ubi omnia sint communia.
Nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem neque sui quaestus urget ratio, & alienae industriae fiducia reddit segnem.
At quum & stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede ac seditione laboretur! Sublata praesertim autoritate ac reuerentia magistratuum, cui quis esse locus possit, apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo.
Non miror inquit, sic uideri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa.
Uerum si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta uidisses praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi uixi, neque unquam uoluissem inde discedere, nisi ut nouum illum orbem proderem, tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te uidisse quam illic.
Atqui profecto inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, melius institutum populum in nouo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, & uetustiores opinor esse, quam in illo Respublicas & in quibus plurima ad uitam commoda longus inuenit usus,