eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, quum illi sint rapaces, improbi atque inutiles, contra hi modesti uiri, ac simplices, & cotidiana industria, in publicum quam in semet benigniores.
Adeo mihi certe persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse.
Sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem, egestatis & erumnarum anxiam atque ineuitabilem sarcinam.
Quam ut fateor leuari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse.
Nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, & uti sit legitimus cuique census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis insolens, Tum magistratus ne ambiantur, neu dentur uenum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin & occasio datur per fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, & fit necessitas eis muneribus praeficiendi diuites, quae potius fuerant administranda prudentibus. talibus inquam legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratae ualetudinis, ita haec quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur uero atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria.