moribus, institutis, legibus, prorsus ijsdem, idem situs omnium, eadem ubique quatenus per locum licet, rerum facies.
Harum quae proximae inter se sunt millia quatuor ac uiginti separant.
Nulla rursus est tam deserta, e qua non ad aliam urbem pedibus queat unius itinere diei perueniri.
Ciues quaque ex urbe terni senes ac rerum periti tractatum de rebus insulae communibus, quotannis conueniunt Nam Amaurotum. (ea urbs quod tanquam in umbilico terrae sita maxime iacet omnium partium legatis opportuna) prima, princepsque habetur.
Agri ita commode ciuitatibus assignati sunt, ut ab nulla parte minus soli quam duodecim passuum millia una quaeuis habeat. ab aliqua multo etiam amplius, uidelicet qua parte longius urbes inter se disiunguntur.
Nulli urbi cupido promouendorum finium.
Quippe quos habent agricolas magis eorum se, quam dominos putant.
Habent ruri per omnes agros commode dispositas domos, rusticis instrumentis instructas.
Hae habitantur ciuibus per uices eo commigrantibus.
Nulla familia rustica in uiris mulieribusque pauciores habet, quam quadraginta praeter duos ascriptitios seruos, quibus pater materque familias graues ac maturi praeficiuntur, & singulis tricenis familijs phylarchus unus.
E quaque familia uiginti quotannis in urbem remigrant, hi qui biennium ruri compleuere.
In horum locum totidem recentes ex urbe subrogantur, ut ab his qui annum