inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac libidinis ministras. nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, si partiretur in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat; in tanta rerum abundantia; quantam nunc esse necesse sit, precia nimirum uiliora forent, quam ut artifices inde uitam tueri suam possent.
At si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper ocio ac desidia languescens turba, quorum unus quiuis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera uniuersi atque eadem utilia collocarentur, facile animaduertis; quantulum temporis ad suppeditanda omnia; quae uel necessitatis ratio; uel commoditatis efflagitet (adde uoluptatis etiam quae quidem uera sit ac naturalis) abunde satis superque foret. atque id ipsum in Utopia res ipsa perspicuum facit.
Nam illic in tota urbe cum adiacente uicinia uix homines quingenti ex omni uirorum ac mulierum numero, quorum aetas ac robur operi sufficit, uacatio permittitur.
In hijs syphogranti (quamquam leges eos labore soluerunt) ipsi tamen sese non eximunt; quo facilius exemplo suo reliquos ad labores inuitent.
Eadem immunitate gaudent hi; quos commendatione sacerdotum, persuasus populus occultis syphograntorum suffragijs ad perdiscendas disciplinas perpetuam uacationem indulget.
Quorum si quis conceptam de se spem fefellerit; ad opifices retruditur, contraque non rarenter usu uenit; ut mechanicus quispiam, subcisiuas illas horas tam gnauiter impendat literis, tantum diligentia proficiat, ut opificio suo exemptus, in literatorum classem prouehatur.