Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ab obliquo adoriantur, quo praesidio, uirtutes uitiorum uires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis alterutra pars uictoriae compos fiat.

Sed hoc loco, ne quid erretis quiddam pressius intuendum est.

Etenim quod sex dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam aliquam putes, necessariarum rerum sequi.

Quod tam longe abest ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum copiam quae quidem ad uitae uel necessitatem requirantur uel commoditatem non sufficiat modo, sed supersit etiam, id quod uos quoque intelligetis si uobiscum reputetis apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. primum mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres negociosae sunt, ibi ut plurimum, earum uice, uiri stertunt. ad haec, sacerdotum ac religiosorum, quos uocant, quanta quamque ociosa turba, adijce diuites omnes maxime praediorum dominos, quos uulgo generosos appellant ac nobiles, his adnumera ipsorum famulitium, totam uidelicet illam cetratorum nebulonum colluuiem. robustos denique ac ualentes mendicos adiunge, morbum quempiam praetexentes inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras inuenies eos, quorum labore constant haec omnia quibus mortales utuntur.

Expende nunc tecum ex his ipsis quam pauci in necessarijs opificijs uersantur. siquidem ubi omnia pecunijs metimur, multas artes necesse est exerceri