uix habeant interdum quod agant; nisi quod materiam dolare domi & lapides interim quadrare atque aptare iubentur, quo (si quod opus incidat) maturius possit exurgere.
Iam in uestibus uide, quam paucis operis egeant; primum dum in opere sunt; corio neglectim aut pellibus amiciuntur quae in septennium durent. quum procedunt in publicum, superinduunt chlamydem uestem, quae rudiores illas uestes contegat; eius per totam insulam unus color est, atque is natiuus.
Itaque lanei panni, non modo multo minus quam usquam alibi sufficit, uerum is ipse quoque multo minoris impendij est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior, sed in lineo solus candor, in laneo sola mundicies conspicitur, nullum tenuioris fili precium est.
Itaque fit, ut quum alibi nusquam, uni homini quatuor aut quinque togae laneae diuersis coloribus, ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem quidem, ibi una quisque contentus est, plerunque in biennium.
Quippe nec causa est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque aduersus frigus esset munitior, neque uestitu uideretur uel pilo cultior.
Quamobrem quum & omnes utilibus sese artibus exerceant, & ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum, ut abundante rerum omnium copia, interdum in reficiendas (si quae detritae sunt) uias publicas immensam multitudinem educant, persaepe etiam quum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores horas operandi publice denuntient. neque