Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

enim superuacaneo labore ciues inuitos exercent magistratus; quandoquidem eius reipublicae institutio hunc unum scopum in primis respicit; ut quoad per publicas necessitates licet; quam plurimum temporis ab seruitio corporis ad animi libertatem cultumque ciuibus uniuersis asseratur.

In eo enim sitam uitae felicitatem putant. Sed iam quo pacto sese mutuo ciues utantur; quae populi inter se commercia; quaeque sit distribuendarum rerum forma uidetur explicandum.

Quum igitur ex familijs constet ciuitas; familias ut plurimum, cognationes efficiunt.

Nam foeminae (ubi maturuerint) collocatae maritis; in ipsorum domicilia concedunt. at masculi filij, ac deinceps nepotes; in familia permanent, & parentum antiquissimo parent. nisi prae senecta mente parum ualuerit. tunc enim aetate proximus ei sufficitur.

Uerum ne ciuitas aut fieri infrequentior; aut ultra modum possit increscere, cauetur, ne ulla familia, quarum millia sex, quaeque ciuitas, excepto conuentu, complectitur; pauciores quam decem; pluresue quam sexdecim puberes habeat.

Impuberum enim nullus praefiniri numerus potest.

Hic modus facile seruatur, transcriptis hijs in rariores familias, qui in plenioribus excrescunt.

At si quando in totum plus iusto abundauerit; aliarum urbium suarum infrequentiam sarciunt.