Quod si forte per totam insulam plus aequo moles intumuerit, tum ex qualibet urbe descriptis ciuibus in continente proximo ubicumque indigenis agri multum superest, & cultu uacat; coloniam suis ipsorum legibus propagant, ascitis una terrae indigenis si conuiuere secum uelint.
Cum uolentibus coniuncti in idem uitae institutum; eosdemque mores, facile coalescunt, idque utriusque populi bono. efficiunt enim suis institutis, ut ea terra, utrisque abunda sit; quae alteris ante parca ac maligna uidebatur.
Renuentes ipsorum legibus uiuere, propellunt his finibus quos sibi ipsi describunt.
Aduersus repugnantes, bello confligunt. nam eam iustissimam belli causam ducunt, quum populus quispiam eius soli
quo ipse non utitur, sed uelut inane ac uacuum possidet, alijs tamen qui ex naturae praescripto inde nutriri debeant, usum ac possessionem interdicat.
Si quando ullas ex suis urbibus aliquis casus, eousque imminuerit, ut ex alijs insulae partibus seruato suo cuiusque urbis modo, resarciri non possint (quod bis dumtaxat ab omni aeuo pestis grassante saeuitia fertur contigisse) remigrantibus e colonia ciuibus replentur.
Perire enim colonias potius patiuntur, quam ullam ex insulanis urbibus imminui.
Sed ad conuictum ciuium reuertor.
Antiquissimus (ut dixi) praeest familae.
Ministri sunt uxores maritis, & liberi parentibus, atque in summa minores natu maioribus.
Ciuitas omnis in quatuor aequales partes diuiditur.
In medio cuiusque