tentiam», «recipere in fidem» pro «recipere sub imperium», «recipere in potestatem».
[12] Conditiones postea dictae «condictiones» a solemni denunciatione diei, qua debitori solvendum aut in iudicio sistendum esset. «Denunciare» enim prisci dicebant «condicere». Quod ex iure minorum gentium, hoc est post civitates fundatas, originem habuit, ut nos infra haec, perstrictim enumerata, latius ostendemus.
[1] Sed primi homines hanc monasticam auctoritatem concubitu certo protulerunt in filios, tanquam in suas ipsorum partes. Quod fundamentum societatis oeconomicae philosophi communi calculo statuunt.
[2] Ex qua philosophiae penu latini in priscis locutionibus habent «particeps meus»[1] pro eo quod nunc dicitur «meus filius».
[3] Atque inde in Lege XII Tabularum illud caput influxit: «Uti paterfamilias super pecunia tutelave rei suae legassit, ita ius esto», ubi filiifamilias veniunt appellatione «rei suae»: unde porro suitatis iura profluxere.
[1] Hinc auctoritas oeconomica seu familiaris orta est, qua patres in familia summi. Libertas filiorum stat in arbitrio pa-
- ↑ Terentius, Heautontimerum., act. I, sc. 1.