Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
caput civ


A iure divino humanum profluit.

[12] A quibus ius maiorum gentium, quod cum graecis proprie ἡρωϊκόν appellares[1], nempe antiquiorum, ante civitates fundatas ortum habet: quae, initio facto per auspicia a iure divino, sepulturis ius humanum, ab humandis mortuis, condere instituerunt.

Secunda originaria iurium acquisitio, natura dominii mutata.

[13] Per hanc narrationem tu huc interea retuleris secundam originariam omnium omnino iurium acquisitionem, quae per agrorum divisionem, terminis positis, iure maiorum gentium facta est. Qua rerum dominium naturam mutavit, ut, quando terrarum prius erat dominium eius simile, quod habet populus theatri, exempli gratia, thermarum[2] vel stadii, deinde ea distinctione factum est dominium, quo res sunt et manent singulorum.

[14] Quod autem is status exlex diu perdurarit in insignem generis humani frequentiam, argumento sit: quod romani sub regibus, qui ad ducentos quinquaginta annos regnarunt, ad viginti urbes oppidaque cepere; nec tamen, ut divus Augustinus, De civitate Dei[3], refert, ultra quam viginti milliaria, nostris tertio ferme breviora, imperium protulere.

[15J Igitur, cum inertibus copia non tanta esset de terrae sponte natis victitandi, necesse est ut ex ea ipsa multitudine impia et nefaria infirmos subierit industria, qui vitae necessaria aestate vix et aegre, per quae manserunt inculta, legerent et in hyemes asservarent: contra, robusti ac violenti, ut natura fert, feriati, vel optimorum culta furari auderent, vel lecta sive adeo asservata ab infirmioribus rapere.

  1. Vide Dissertationes, 1 [postilla marginale],
  2. Cosí le postille marginali e i due errata-corrige emandano «thermae» [Ed.].
  3. Lib. III, cap. XV, to. VII, editione benedictina [Parisiis, 1679].