ἐκ παραλόγου iura constituit[1], parvi pendens an quandoque vera non essent et solum curans quae frequenter et facile eveniunt[2], quae semel aut bis accidunt contemnit[3].
[5] Quod legis vicium quidem, sed necessarium, supplendum sive emendandum interpretationi permisit[4]. Unde Pomponius ait «naturaliter fieri ut legibus latis interpretatio desideretur»[5].
ut pudorem et verum, qua licet, custodiat.
[6] Et ita civilis potestas, quae, in republicae genitura, dominia, libertates, tutelas acceperat a patribus certa sed violenta, a plebe vera sed incerta, quasi brevi manu auctoritatis civilis, omni vi adempta, omni incertitudine sublata, et pro iis inducta iuris civilis necessitate et solemnitate, in cives certa et civilia, seu verecunda, refudit atque distribuit; eoque pacto ex bona et magna parte iis iuris naturalis verum et pudorem reposuit.
Atque hac domimi, libertatis, tutelae metamorphosi, ut ita dicam, qua ex violentis iuribus in modesta sunt commutata, extitit ius civile omnium civitatum commune, quod omnibus populis, qui a iure maiorum gentium sub iuris civilis auctoritatem concesserunt, ipsa rerum, quam disseruimus, natura dictat una eademque ratione evenisse.