Sed per eiusmodi fabulas vides ius civile, quo longius a iure maiorum gentium abscedit, nempe a veritate violentiae, eo propius accedere ad ius naturale, hoc est ad veri pudorem.
TESTES PRAECIPUI?
[ij Sed heic certe illud quaeras: cur romani uni ex omnibus nationibus testimonium maiorum gentium iuris perhibeant?
[2] Quia mira Romuli magnanimitas Romae condendae in potentissimi ethruscorum regni confinio, quod universo mari infero ad fretum usque Siculum nomen dabat, et inter innumeras minutas quidem sed fortissimas optimatium respublicas, quot supra [1] cum divo Augustino vidimus, et invicta gentis romanae fortitudo adversus servitutem foris, et acris romanorum patrum sui quiritium iuris custodia adversus tyrannidem et plebis libertatem domi, in qua ceteros aliarum rerumpublicarum optimates superasse argumento est, quod romana gentes omnes subegerit. Unde est felicitas consecuta, ut terrarum orbis, iure gentium nempe per iusta bella victus, romano imperio universus paruerit; eae occasiones praestitere, ut romani patres praeter ceteras nationes ius gentium maiorum, seu ius privatae violentiae[2], ex quo respublicae primum ortae, in illa, quae nuper memoravimus[3], violentiae imitamenta conversum diligentissime custodierint; et vim, domi ademptam, foris