Poppaea, quia regno expediebat invidiosas libertati leges a
consulibus ferri.
[3] Leges dictatoriae ad regias proxime accedunt: quare vel in republica, quam patres contendebant esse natura optimatium, Philo, dictator popularis, libertatem romanam constabilivit, ut nuper vidimus; vel in republica ex ipsa patrum confessione iamdiu natura libera Sylla, dictator ex parte optimatium, quaestiones perpetuas instituit, quibus effrenem privilegiorum libertatem coercuit.
[4] Leges interregiae reipublicae optimatium natura sunt maxime propriae, uti is est eius reipublicae maxime proprius magistratus: ut, apud Livium, docet ex Romuli morte interregnum, in quo patres aristocratiam regno quam fieri potest purissimam agitabant. Unde interreges postea creati, vel quum comitia consularia haberi non poterant, vel in id ipsum creabantur a patribus, ut ne consules crearentur, ut saepissime factum in certamine plebis et patrum de consulatu communicando.
OPTIMATIBUS MIXTA.
Quando «senatus consulta» proprie dici coepta — Omnia senatusconsulta ad auctoritatem tutelae revocantur — De legum formulis — De pecunia ex aerario subministranda — De honoribus tribuendis — De legationibus — De hostibus iudicandis — De foederibus feriundis.
[1] Sed, iuris dominio a patribus in populum universum Philonia lege translato, amplissimi ordinis decreta exinde «senatus consulta» proprie dici coepere: «consulere» enim tutoris est, uti «iubere» domini. Itaque senatusconsulta vel erant, ut[1]
- ↑ Capite CLXI, § «Namque» [27].