libertatis fautrices. Is enim est mos tenuium adversus potentes: postulare ius aequum; et potentiae commune votum est:
leges non esse. Quare constans regula sit: tribuniciis legibus
aliquam potentium iniuriam fecisse locum, aut adversus eorumdem arcanum aliquod potentiae obviam itum esse.
[4] Certe de usucapionibus Scribonia, ne praediorum urbanorum servitutes usucapí liceret[1], videtur lata contra quas vulgo dicunt «usurpationes potentium», vocabulo sane antiquissimae originis, qua acceptione significat usus sive possessionis raptionem[2]. Unde fit locus coniecturae, cura de auctore non constet, fuisse Caelium Curionem tribunum plebis, qui et Scriboniam agrariam, seu viariam, quoque tulit[3].
[5] De usucapionibus Atinia, ne res furtivae usucaperentur[4], cuius auctor item incertus: sed, quia est contra usurpationes potentium, verisimile est tulisse Atinium tribunum plebis, qui auctor fuit alterius legis Atiniae — ut tribuni plebis essent senatores et dicendae in senatu sententiae ius haberent — latae in republica corrupta, cura potentia apud plebeiae partis principes erat[5].
[6] De usucapionibus Plautia, quae est caput legis Plautiae de vi, ubi cavit ne res vi possessae unquam usucaperentur[6].
Tulit contra optimatium potentiam Marcus Plautius Silanus tribunus plebis, Caio Pompeio Strabone, Lucio Portio Catone consulibus anno dciv.
- ↑ Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 4, in fine, ubi Cuiacius.
- ↑ Cap. CXXIV.
- ↑ Caelius [Rodiginus], Epistolae familiares, lib. VIII.
- ↑ Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 4,; 6; Institut., II, 6 (De usucapionibus et longi temporis praescriptione), § 2 («Furtivae»).
- ↑ [Aulus] Gellius, Noctes Atticae, XIV, caput ultimum [8].
- ↑ Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 33, § 2; Institut., l. c.