[15] Leges autem de foenore publici iuris sunt, de quo etiam sunt plebisscita, uti lex Duilia Moenia[1], quae foenus unciarum Legis XII Tabularum restituit[2].
[16] Ceterum constanter affirmandum, si quae sunt leges consulares de iure privato, eas sub principibus latas, ut Furia Caninia, Aelia Sentia sub Augusto: quas et ipsas supra diximus[3] ordinem custodire.
[17] Una videtur obturbare lex Hostilia de furtis, ut furti agere liceat eorum nomine qui hostium potiti essent, quam putant latam ab Aulo Hostilio et Lucio Atilio consulibus, anno dlxxxiii. Sed Fulvius Ursinus existimat legem regiam Tulli Hostilii fuisse: unde «hostilianae actiones», seu formulae, apud Ciceronem, De oratore, ubi agitur de militis testamento. Nisi igitur lex regis Tulli Hostilii est, ea est lex tribunicia.
[18] Haud sane has leges enumerassem, sed ex genere pro more meo percurrissem omnes, nisi ipsa harum legum nunc iam vulgaris eruditio alicui putandi faceret locum me falsum de hac re κριτήριον proposuisse.
Ex hac autem iuris tutela omnis romani nominis gloria orta est. Nam primum iuris arcani bonum, et quidem omni