Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/241

E Wikisource
Haec pagina emendata est
231
caput cc


CAPUT CC
IX
DE IUDICIIS STRICTI IURIS ET BONAE FIDEI
EX RERUMPUBLICARUM NATURA
Omnes obligationes a iure quiritium agnitae, stricti iuris.

[1] Et dum romana respublica sive optimatium natura fuit, sive adeo libera, in qua tamen optimates suis artibus pollebant, omnia iudicia fuere stricti iuris: quod evincit acceptilatio inter actus legitimos numerata[1]. Quare omnia quae naturalis ratio deberi dictabat, ut iuris romanorum quiritium vim haberent, in stipulationem erant transformanda, qui contractus ob id πανδέκτης dictus, cuius formulam postea elegantissimam et absolutissimam Gallus Aquilius concepit[2]. Ita ut ne emptio venditio quidem, omnium contractuum, qui iure novissimarum gentium sunt introducti, facile princeps, bonae fidei principio agnita fuerat, cum emptores de evictionis fortuna dupla stipulatione apud priscos sibi caverent.

Cur stipulatio et obligatio nominibus, stricti iuris? — Cur item mutuum? — Qui vere «credunt»? — Cur itidem «actiones reales» omues? — Vis formulae «Inter bonos bene agier».

[2] Sed postea, praevalente libertate, iudicia bonae fidei sunt introducta, et stricti iuris mansere stipulatio et literarum obligatio, quia in id institutae ut iis sibi cives caverent. Mutuum praeterea, quo omnino in creditum abitur: unde kατ᾽ἐξοχήν qui dat mutuum «credere» dicitur[3], et ex uno tantum latere bonus est, nam mutuum ex sui natura non fert

usuras. Et actiones ex ceteris caussis, ubi neuter alteri bonus

  1. Manca, nelle note a piè di pagina, quella corrispondente al richiamo pur segnato nel testo. Comunque, il Vico voleva rimandare al cap. CXXI, § 4 [Ed.].
  2. Instit., III, 30 (Quibus modis tollitur obligatio), § 2.
  3. Totis titulis iuris De rebus creditis [Dig., XII, 1; Cod. Iust., IV, 1].