Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/247

E Wikisource
Haec pagina emendata est
237
caput cciv


est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate: omnia iura, omnia insignia primi consules tenent: id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur».

Cur in republica libera poenae mitissimae?

[4] In republica autem libera, quia ad quemque minima pars reipublicae redit, et populus est internecionis tutus, et communis fortunae memoria omnes ex aequo subit, sunt poenae mitissimae.

Mira rerum romanarum a poenis conversio.

[5] Hinc, republica romana ex natura optimatium in natura liberam transformata, severissimae legis XII Tabularum poenae, quas nuper memoravimus, exolevere: et Cicero Titum Labienum inhumanitatis reprehendit, quod in Rabirium, perduellionis reum, illud romanae mansuetudini iamdiu inauditum et «horrendum carmen» dictet: «I, lictor, colliga manus», etc.: quod, dictatum in Horatium, qui unus imperium Albae Romae subiecit, populus nedum non exhorruit, sed ius putavit, absolvitque, ut Livius narrat, «admiratione magis virtutis quam iure caussae».

Iurisprudentia romana non peregre convecta, sed domi nata.

[6] Atque haec omnia, quae de praecipuis romani iuris argumentis ex rerumpublicarum natura disseruimus, luculenter demonstrant hanc propriam iurisprudentiae romanae naturam non ex alienis civitatibus comportatam, ut hactenus Athenis et Lacedaemone vulgo putatum est[1], sed indigenam et nativam esse, et ex ipsius romanae libertatis cum optimatium regimine mixtura extitisse; uti ex optimatium et libertatis mixtura cum principatu adolevit et omnino perfecta est.

  1. Ad Instit., I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 10 («Et non ineleganter»).