Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/249

E Wikisource
Haec pagina emendata est
239
caput ccvii


cationem ad populum instituit; Servius Tullius, qui regnum optimatium, instituto censu, pene convellit[1], praecipuus sanctor legum fuit, ut Tacitus tradit, quis[2]etiam reges obtemperarent. Appius Claudius, qui decemviratum in regnum convertit, de vindiciis secundum libertatem aequissimam legem tulit.

Interiores caussae romani iuris ab universis ferme
Europae regnis recepti.

[2] Consepulto per barbariem corpore romani iuris, cum omnia ferme Europae regna optimatibus, vulgo baronibus, iamdiu premerentur; eo postea, Lotharii temporibus, Amalphi reperto, ius romanum, naturalis aequitatis plenissimum, statim in Italia, mox in Germania, Gallia, Hispania, Hungaria, Polonia, Svecia, Belgia, Anglia, communi gentium consensu, receptum est, ut leges romanae ius quoddam gentium in universa ferme Europa constituisse videatur.

CAPUT CCVII
II
SENATUSCONSULTIS DE IURE PRIVATO

Sed, dum Augustus id simulacrum libertatis obiicit populo, aliud potentiae obiicit patribus, quibus iuris privati et publici quoque, quod poenas irrogat, condendi auctoritatem permittit, ut supra diximus[3], initio facto a Syllaniano senatusconsulto de quaestione familiae quae sub eodem tecto sit ubi dominus occisus inveniatur, Dolabella et Silano consulibus factum Augusti temporibus, anno dcclxxii, ut censet Cuiacius, quare Silanianum esset appellandum. Sed ea ipsa senatus auctoritas iuris condendi a principe, tanquam a fonte, ducebatur, quia

  1. Cap. CLXXI, § «At Servius» [2].
  2. Cosí, nelle postille marginali, corretto «quis», che le edizioni Ferrari mutano in «quibus» [Ed.].
  3. Cap. CLXXII.