Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/255

E Wikisource
Haec pagina emendata est
245
caput ccxii


Iurisconsulti ante Augustum erant quidam arbitri iuris.

[5] Sed, quando haec ita se haberít, scrupulus etiam restat: in quibus caussis iurisconsulti ab Augusto constituti iuris faciebant auctoritatem? In illis eorum civium qui, ut lites fugerent, ex iurisconsultorum responsis controversias decidere malebant; unde illa locutio, de qua supra[1]; «Quemvis arbitrum adige, vincam scilicet», ita ut iurisconsulti essent quidam arbitri iuris a partibus ultro sumpti; nam, a praetore dati, de facto cognoscebant, ad quos pertinet illa formula: «Inter iudices arbitrosque». Itaque ante Augustum de lite iurisconsulti responso decisa poterat altera pars ius postulare a praetore: hoc divi Augusti instituto, vetitum deinceps praetori est ius dicere de caussis de quorum iure iurisconsulti ab Augusto constituti respondissent.

CAPUT CCXII
VII
SECTIS IURISCONSULTORUM

[1] Papirius autem Flaviusque Augusti fuit — sub eo alterum ab Ateio Capitone[2] — ut Tacitus laudat, «pacis decus», non, ut ille, ex regni vel potentiae assentatione, sed ex veri studio, Antistius Labeo, «vir incorrupta libertate et ob id fama celebratior, nam «Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur»[3], Et tamen Capito iuris antiqui acer custos; Labeo iuris naturalis et veri assertor. Augustus libens utrumque alteri de iure adversari permisit, ob eam utilitatem, ut ius certum romanum in quaestiones abiret: ita divina providentia moderante, ut Capito imprudens[4], Labeo praeter propositum,

  1. Cap. CCI, § «Ad hanc formam» [a].
  2. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 47, vers. «Hi duo».
  3. Tacito, Annales, III, 75 [Ed.].
  4. Vide Notas, 39 [postilla marginale].