arcanis regni artibus corrumpuntur[1]) (per has ipsas arcani
regni artes consulit veritati, ut ipsi romani principes, ex ipsa
ratione status, ut libro De ratione studiorum diximus, quae
huc translata velim, a divina providentia ad aeterni veri cultum imprudentes raperentur.
romano imperio insinuandam.
[2] Sic antiquissimarum gentium sapientiam, a romanis receptam uniceque, ut supra diximus[2], conservatam, per eos ipsos rigores, quibus a patriciis arcano potentiae, quod supra item diximus[3]. est custodita, Augustus, arcanis item regni consiliis, quae supra numeravimus[4], in benignam iurisprudentiam conversam promovit; Adrianus, acerrimus christianorum persecutor, pene perfecit, ut, cum Constantinus Ecclesiae pacem daret, commode formulas tollere prorsus posset. Itaque quo argumento divus Augustinus divinae providentiae opus — probat hebraeos, a romanis victos, per universum orbem cum sua legis pertinacia dissipatos, ut divina de Christo oracula in Veteris Foederis libris ubique gentium extarent, quibus gentes ab infensissimis ipsis christiani nominis adversariis Christum docerentur — eodem ipso, inquam, argumento divina providentia factum dicimus, ut, quum Constantinus christianam religionem publice complexus est, imperium romanum, quod universum ferme terrarum orbem regebat, iam legibus christianae religioni conformibus regeretur; et leges romanae cum legibus iudiciorum mosaicis amice compositae, ut utrarumque Collatio incerti auctoris demonstrat, legibus morum christianis commodissime convenirent et praeterea argumento in ipsos romanos essent, christianos ex suae religionis praeceptis iustitiam romanam colere.