Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est
31
de opera proloquium


in definitione iuris naturalis tot salebrae, in eius divisione tot scopuli, in eius proprietatibus explicandis, et potissimum immutabilitate, tot offenduntur difficultates, quot omnes norunt, qui iurisprudentiam summis, ut dicunt, labiis attigere. Quare Hugo Grotius in nulla iuris romani parte tantopere errare iurisprudentes notat, quam in ea quae agit de modis acquirendi domimi, quos a iure naturali dicunt introductos.

[14] Ex graecorum autem aliqua philosophorum secta deducere, unde ea principia vere deducta non sunt, id sane est ingeniorum delicias facere. Nam nulli unquam phiiosophi de iustitia, de legibus accommodate ad atheniensium rempublicam et leges disseruere, unde per leges atticas, quas narrant in XII Tabulas translatas, principia iuris romani ab aliqua philosophorum secta deduci possent.

[15] Qui vero alia ex aliis, prout ad explicandas iuris romani rationes e re visum fuerit, philosophorum dogmata afferunt, ii sane uni formae nec pedem nec caput reddunt: unde legimus in istis eruditis legum commentariis tot philosophorum rationes cum rationibus, tot testimonia cum testimoniis, quam acute et copiose, tam infense et implacabiliter conflictari.

[16] In cuius dissidii et inconstantiae caussas inquirens, eam tandem esse animadverti, quod pluribus atque aliis, non uno eodemque principio, iurisprudentiam niti hactenus putavere, nempe ratione et auctoritate, quasi auctoritas ex libidine nasceretur, nec rationis pars quaedam esset. Ex qua ipsa caussa universim philologiae et philosophiae dissidium factum est, neque phiiosophi auctoritatum rationes unquam investigarunt, et philologi vel ipsa philosophorum dogmata tanquam historias spectant.

[17] Hinc antiqui iuris interpretes, sola philosophia contenti (nam ea aetate philologia ignota erat), ius romanum pro regula, ut dicunt, falsi thematis, quantum ad historiam romanam attinet, sibi interpretandum sumpsere; et per innumeras minutas factorum species propositas tanta callent solertia indagandi aequi boni naturam, ut ii vero sint qui ab Hugone Grotio dici mereant: «optimi condendi iuris auctores, edam tunc cum conditi mali sunt interpretes».