Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
de opera proloquium


quia linearum nulla sunt studia sive affectus nulli, quibus perturbari homines possint, iccirco in iis ac in vitae officiis faciendis diversum assensionis genus esse videtur.

V

[37] Et postremum, quantum rei de obiecto perspicua idea exhibet menti, tantundem esse in obiecto necesse est.

[38] Videamus modo an, cum nova iurisprudentia principii loco statuat cognitionem summi Numinis, a quo tempore (nam Constantini magni) acutissima graecorum latinorumque ingenia — Ecclesiae nempe patres, qui soli gentium sapientiam ab sapientia aeterna correctam et emendatam, nullis sectarum studiis, sed unanimi diligentia et charitate in sinu foverent — in divinae naturae meditatione ferverent maxime, ac de ea tanto castius ac sublimius philosophis, quanto spiritus corpore puritate et mobilitate praestat, dissererent; videamus, inquam, an hoc principium nobis incipere, circumducere et absolvere possit veram ἐγκυκλοπαιδείαν, hoc est disciplinam vere rotundam, vere universam, vere sine offensione([1], cui iurisprudentiam, uti Ulpianus definierat, respondere eruditi scribunt: unde multo gravius quam graeci sapientis in omni doctrina, perinde ut vita, firmetur romani iurisprudentis constantia.




  1. Ut interpretatur Guilielmus Budaeus in Comm. ad Dig., I, 1 (De institia et iure), 1.