Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
capita vii-x


omnipotentia patefiunt, facillimae sunt; et, quia ad Deum summum bonum ducunt, sunt omnes optimae.

CAPUT VII

Simplicitas elucet, quod una directionis lege facit regitque cuncta. Facilitas manifestatur, quod ipsarum sponte rerum disponi cuncta. Bonitas ostenditur, quod omnibus rebus a se creatis quendam conatum, quoddam ingenium indit se conservandi. Et quando per corporeae naturae vitia, quibus dividitur, atteritur et corrumpitur, singula quaeque in sua specie conservari non possunt, divina bonitas per ipsarum vitia rerum erumpit et conservat in suo quaeque genere cuncta.

CAPUT VIII

At Dei sapientia, quatenus suo quaeque tempore cuncta promit, «divina providentia» appellatur.

CAPUT IX

Divinae providentiae autem viae sunt opportunitates, occasiones, casus: opportunitates si optato, occasiones si praeter spem, casus si praeter opinionem. Quo sensu, si cum Platone dixeris opportunitatem esse rerum humanarum dominam, uti vulgo dicunt «fortunam», non piane erraveris.

CAPUT X

DE NATURA HOMINIS INTEGRA

Homo autem constat ex animo et corpore[1] et est nosse, velle, posse, et quidem posse tum animo, tum corpore, quia utroque constat. Et quia animus loco incircumscriptus, nam spiritualis, et corpus, quia corpus est, terminatum; hinc est nosse, velle, posse finitum, quod tendit ad infinitum.

  1. Lem. I [Proloquium, § 33].