CAPUT XXXV
Haec vis veri est ratio in homine corrupto, quae fuit veri facilitas in integro: quia homini integro erat ad verum potentia, quae nunc corrupto est infirmitas; quia rectae naturae ad verum erat libertas integra, quae naturae corruptae est libertas labefactata.
CAPUT XXXVI
Ab hac vi veri, quae est humana ratio, virtus existit et appellatur.
CAPUT XXXVII
[1] Vis veri, quae errorem vincit, est virtus dianoetica, seu virtus cognitionis. Quae, si tota demonstratione constat, est scientia, ut mathesis; si tota praeceptis, est ars, ut grammatica, frenaria; si partim demonstratione partim consilio, ut medicina, iurisprudentia, vel partim praeceptis partim consilio, ut imperatoria, oratoria, poetica, proprie «sapientia» est appellanda.
[2] Vis veri, quae affectus refrenat, est virthus ethica sive actionis, quam «moralem» dicunt.