vi fundendi sermonis praeditus est, quo per corpus, et ipsius ope corporis, quod finitum homines dividit[1], possit cuni aliis rationem et verunm communicare. Igitur homo natura factus ad societatem veri rationisque colendam.
[2] Et, quanquam corporis utilitates animi affectus cient, quibus homines de ipsis utilitatibus pugnant[2], tamen homo ita est a Deo fabricatus, ut internos animi affectus vultu laeto, moesto aliove significet et alienis vultibus conformet suos, ut ridentibus arrideat, moerentibus moereat: quae prior humanitatis pars est, nempe hominem hominis misereri; quam excipit posterior illa, hominem homini opem ferre. Atqui homo non solum ratione et sermone, sed vultu quoque a brutis animantibus differt (bestiae enim faciem habent, vultum non habent): igitur homo natura factus, non ad suas solius, ut ferae bestiae, sed ad communicandas cum aliis hominibus utilitates. Atqui natus imprimis est ad societatem veri rationisque colendam [3]; igitur factus ad communicandas utilitates ex vero et ratione.
Utilitates autem ex vero et ratione sunt quae demonstrato commensu constant[4], nempe aequum bonum: igitur homo natura factus ad communicandas cum aliis hominibus utilitates ex aequo bono. Societas est utilitatum communio, aequum bonum est ius naturae: igitur homo est natura socialis.
ET SOCIETATIS HUMANAE
[1] Utilitates ex se neque turpes neque honestae; sed earum inaequalitas est turpitudo, aequalitas autem honestas. Utilitas