Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est
57
capita xlix-l


pitis reum capite plectit in civitate. Et qui subripit aliquid, unde in rerum omnium inopia victitet seu vitam dietim sustentet, ibi non est furtum — non enim animo lucrandi facit, — sed est pacti usus, quo inter homines societas aequi boni a natura ipsa fundata est, de qua mox dicemus.

CAPUT XLIX
FUNDAMENTUM HUMANAE SOCIETATIS SOCIALIS
NATURAE COGNITIO

[1] Fundamentum autem omnis humanae societatis Florentinus[1] statuit socialis naturae nostrae cognitionem, «cum inter nos», inquiens, «cognationem quandam natura constituat, consequens est hominem homini insidiari nefas esse». Atqui «insidiari» est «per falsa nocere»: tu igitur ex contrario conficias hominem homini per vera iuvare fas esse.

Metaphysica iurisprudentiae parens.

[2] Atque haec est intima philosophia, nempe naturae humanae cognitio, ex qua Cicero[2]conabatur iurisprudentiae principia repetere; non praestitit tamen.

[3] Haec autem «cognatio naturae» est, qua ab uno principio, nempe Deo, humani animi ortum habent, quod supra demonstravimus[3]; et ab uno omnium parente Ada humana corpora prognata sunt, ut supra demonstravimus quoque[4]; ita ut omnes homines sint, ut dicebat Cicero[5], natura consanguinei.


CAPUT L
DE DUPLICI RERUM SOCIETATE NATURALI:
ALTERA VERI, ALTERA AEQUI BONI

Sed vidimus[6] homines natura factos ad communicandum cum aliis tum rationem et verum, tum utilitates ex aequo

  1. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 3.
  2. De legibus, I, [5].
  3. Cap. XI.
  4. Cap. XIV.
  5. In libris De republica.
  6. Cap. XLV.