nos supra[1] stultitiam definivimus, iudicant. Quare falsum illud Medeae:
... Video meliora proboque; |
nisi verbum «video» cum suo momento accipiatur, quo id verbum verbo «cerno» levius est, nam per affectuum tenebras «video», non in veri luce «cerno». Igitur invertenda sententia: si cerno meliora, deteriora non sequor: quod nos duum febri aegrotantium exemplo firmavimus. Qui vero in delicias et vitae luxus effusi sunt, peccant ex ignorantia sui: qui, quia se ipsos ignorant, se per ocia et per sensus delicias quaerunt. Negligentes autem et incauti peccant ex ignorantia suarum rerum, quas suas esse ipsos scire oportebat.
[1] Et omnes peccantes, ob id ipsum quod omnes ignorantes peccant, iure naturali necessario poena manet, sive ii in alios, sive adeo in se ipsos aliquid turpe admiserint[2]; et hoc iure poenam ipsi rei de se sumunt. Sed, quia nemo est qui miser fieri velit[3], verius est ut ipsi rei sint necessarii huius generis poenarum ministri, quas de ipsis sumit aeterna ratio, iustitia aeterna, Deus[4].
[2] Hoc autem poenae genus est omnium maxime proprium, a «poenitendo» dictum, nempe prave facti conscientia, quae nihil aliud est nisi ignorati veri pudor, quantum ex ignoratione veri turpitudo conflata est.