vi propulset. Cumque homo, quia mortalis, in sua specie perdurare nequit, is, ut animantia cetera, in genere servare suum esse ab ipsa natura instigatur.
[5] Atque haec iuris naturalis pars definitur b)[1] «ius quod natura omnia animantia docuit». Quod metaphysici ex universo genere tradunt, divinae bonitatis participationem, qua creata quaeque suas perfectiones custodiunt; physici vero in suis axiomatis sic enunciant: naturalem motus legeim, qua in sua quidque specie nititur perdurare, nisi vi seu conatu maiore de suo statu deiiciatur.
[6] Sed nos in nostra Metaphysica rebus inanimis et brutis omnem conatum abnegavimus; physicisque rationibus, qui corporum conatus physicis et mechanicis cum vulgo dicuntur, ipsos esse motus contendimus; et conatum uni menti attribuimus, quae, libero arbitrio praedita, potest substare, ut sapienter latini loquuntur, testimonio Terentii:
eoque pacto potest motum subsistere et stare in conatu. Et ita ius naturale prius est brutis omnino incommunicatum: unde latini fortasse quidquid est sine vi «brutum» dixere.
[7] Ex hoc igitur iure descendit ut ob nostri corporis tutelam vim et iniuriam propulsemus[2], et maris et foeminae coniunctio, liberorum procreatio, educatio[3].
[8] Illa autem parte, qua homo vult suum nosse, quae est vita hominis propria, et nihil aliud est quam nosse; hac parte,