riori eius parte consummat ac perficit. Quare, uti stultorum
est perpetuo errare, iugiter poenitere, in diversa usque distrahi, semper displicere ipsos sibi[1], unde eos stultitiae
«heautontimorumenos» appellavimus[2]; ita sapientiae proprium est in omni sententia constare, unde sapiens constet i
omni vita.
philosophia, philologia — Ratio disserendi.
[4] Igitur, ut iurisprudentiae suam adstruamus constantiam in hoc libro secundo, quicquid usquam de principiis divinae et humanae eruditionis scriptum dictumve sit, quod cum principiis quae libro primo posuimus congruerit, verum; quod dissenserit, falsum esse, per sequentia ex iisdem nostris principiis corollaria demonstremus: quae erat tertia pars nostrae dissertationis universae[3]. Et quando disciplinae omnes ad haec duo summa genera revocantur, ut aliae circa necessaria naturae, aliae circa placita humani arbitrii versentur, illa pro nostro argumento ad philosophiam, haec ad philologiam retulerimus: ita tamen, ut philologia a philosophia, non, ut hactenus a graecis latinisque omnibus factum est, distrahatur; sed haec posterior, ut par est, prioris necessaria sit consecutio. Et ita iurisprudentis constantiam formare et firmare conabimur: ab utraque eius muneris parte in legibus interpretandis, altera rationem aeternam spectare philosophum, altera philologum verba legum expendere.