DE CONSTANTIA IURISPRUDENTIS[1]
[1] Qua definitione graeci philosophi sapientiam, scis, amplissime Francisce Ventura, romanos iureconsultos iurisprudentiam definire. Sapientia autem graviter Platoni descripta «hominis consummatrix»[2].
[2] Hominis autem interioris sunt partes duae, mens et animus, quae vulgo scholarum «intellectus» et «voluntas» dicuntur. Originis autem vicio demonstravimus[3] utramque corruptam, mentem erroribus illusam, animum cupiditatibus laniatum, et ex erroribus mentis nasci animi cupiditates, eosque esse parentes omnis infelicitatis humanae. Atqui demonstravimus quoque in homine corrupto inesse conatum mentis ad verum[4], et ex perspicua veri cognitione existere iusti voluntatem[5]: quod tantundem est ex mente vera animum rectum induci.
[3] Sapientia autem mentem veris aeternis purgat, quibus animum virtutibus instruit, et sic hominem ab utraque inte-