[i] Sed, cum ducentos post Diluvium annos, ut chronologi numerant, magia inter chaldaeos nata sit, ab ipsis falsis religionibus prima purioris philosophiae initia restituta, quae tamen, ut nuper demonstravimus[1], verae semitidarum religioni sunt accepto referenda, geometria et arithmetica, quibus utrisque astronomia nixa est. Quod ipsius «astronomiae» vocabulum docet, quae et scientiam de legibus syderum significai et has ipsas leges cantu dictatas esse, ut nuper diximus quoque[2], vis ipsa vocis νόμος «cantus», nos admonet.
[2I Unde fortasse mansit falsa apud credulum vulgus persuasio magicas artes circulis et cantu perfici, et illud:
Quare itali magicas artes vertunt «incantesimi»[3].
[3] Deinde aegyptii scientiam magnitudinum terris applicuere — unde «geometria» dicta graecis — propter Nili inundationes, ut scientiam de agrorum limitibus, quos inundatio diluisset, callerent. Et ita rem progressam esse necesse est, quum caldaei aegyptiis priores regnare occepissent.
[4] Inde, mathesi in Graeciam aeque ac Italiani traiecta, humanae vocis elementis, pro sonorum modo et pro figura