firmat historia, quod prima disserendi ratio inter philosophos
inventa inductio, qua Socrates, philosophorum parens, plurimum usus est. Et historiam confirmat ratio, quia homines
prius colligunt species, deinde a speciebus admonentur agnoscere genera.
[8] Hinc mentes, literatura solertes factae, genera rerum intellexere, et sic communia rerum excogitavere vocabula[1], quae hoc ipso non sunt propria, quia communia sunt. Et ita linguae populares invaluere, diversae a lingua heroica, quae res apposite ad rerum naturas et, quantum fieri posset, proprie significabat[2].
[9] Inde philosophi rerum naturam sibi vestigandam sumpsere, philologi verborum origines enarrandas: quorum cum quamplurima sint peregrina, ferme omnia temere facta, hinc datur coniicere quam etymologia sit vera expositio verborum.
[10] At romanis, inter quos patricii legum linguam acriter custodiere, alia lingua fuit iurisconsultorum ac vulgi. Quod Cicero Topica satis ostendit, quam, quia praeceptis exempla ex legibus apponit, viri latinae linguae alioqui doctissimi, qui prisci romani iuris eruditi quoque non sunt, vix intelligunt.
[11] Ex ea linguae heroicae custodia iurisprudentiam inter romanos in terris diximus ortam[3]; et iurisconsulti, qui fuerunt romanorum sapientes, iidem fuerunt grammatici[4]. Quae est ratio cur romani sanctius linguae origines custodiere quam graeci.