rium, nedum credibile, est ab iisdem sinensium humanissimam
et aequi cultricem gentem olim conditam esse, ea serum proprietate, quam narrant, ut externorum vitent societatem; eaque,
priscorum scytharum opinione, qua se vetustissimos mortalium enormi seculorum numero ante orbem conditum iactant.
Sed illud maximae antiquitatis certum vestigium ostendunt:
omnia verba literis monosyllaba consignata, quae πολύσημα,
punctis additis, ad propria significanda discernunt.
[r2] Et quando geographi dubitant an Iaponia a septentrionibus adhaereat continenti, pro iure nostro sumimus primitus scythas aliqua in eam insulam iaponensem gentem induxisse. Quorum linguam virilem et genere similem latinae, utriusque linguae periti notant.
[13] Et americanos borealiores ex Norvegia ortos ac per Groenlandiam terrestri itinere in Americam venisse ex Grotio accipimus[1]; sed inde ad fretum usque Magellanicum hos ipsos eam orbis partem postea humano genere frequentasse credibilius est.
[14] Altrinsecus aethiopes a primis aegyptiis, continente sibi proximis, quando Aethiopiam Tacitus[2] Chaldaeam, Strabo[3] Phoeniciam appellat[4], a chaldaeis aut a phoenicibus per aegyptios provenisse verisimilius est. Gentem albam pulchramque principio, sed qui, ut Isaacus Vossius[5] notat, quia teretia infantum capita arte oblongarent quod generosiora tolerarent ingenia, inde a parentibus sic conformatis ita geniti filii. Et quia atris cerussis facies colorabant, quod nigrum sanctiorem