colorem putarent — uti barbaris Europae seculis tabulas pietas
etiamnum observanius, in quibus facies Dei, Christi, Deiparae
divorumque nigricante colore et statuarum facies nigro encaustico opere inductae spectantur — ea ratione, tandem, vi
phantasiae generantium, nigri filii nati sunt, et curatura in
naturam conversa est. Quod qui negaverit, is ne Hofmanni
quidem Lexico est eruditus.
Argumentum naturalis primarum gentium sapientiae.
[15] Certe aethiopes parvo naturae contenti, et in solo corporis robore, quo ingentes arcus intenderent, ingentes sagittas iacularentur, et in sola libertate opes suas collocabant, ut eorum rex Thearcus Cambysis legatis respondit, et aurea ac gemmata, quae afferebant, dona contempsit, quod nullum eorum agnosset usum. Quae historia docet primorum aegyptiorum, ac multo magis primorum hominum post Diluvium, naturalem quandam sapientiam.
[16] Et sic per chaldaeos, scythas, aegyptios habes gentes humanas per omnem prorsus terrarum orbem propagatas.
[17] Et Tanaim Sesostri priorem a profana historia memorari, quia scythae propiores Armeniae, in uno e cuius montibus arca, subsidentibus Diluvii aquis, summo haesit.
[18] Et, uti scythae, ita aethiopes arcu valuisse, ac proinde primos homines valuisse venatione, qua ferae, ex illis in arca servatis progenitae, aut caesae aut in alias orbis partes fugatae. Unde tot Hercules extinctores monstrorum ferarumque.