ET SUB EO IMPERIUM MONASTICUM
ET PATERNUM FUNDATUM
Ut et «genitor» ac «genitrix».
[1] Quando res tam obscurae illustrandae nobis propositae sunt, ut ad hanc usque aetatem opus piane desperatum omnibus videretur, id a maxime exploratis est inchoandum, ut eo, quod vetustissimi mortalium patres dixere «deos»[1]; unde «Iupiter» (qui postea sic dictus mansit), «Diespiter», «Marspiter» priscis dicti, uti ex hac antiquitate illas locutiones conservarunt poetae, ut, apud Lucilium[2], Iupiter in deorum concilio sic fatur:
Ut nemo sit nostrum, qui pater optimu’ divum, |
Vicissim deas «matres» ab iisdem dictas, ut «Iuno mater», «Venus mater»; et «genitor» «genitrix» pro «deo» «deave» in poeticis locutionibus vulgo numerantur.
[2] Haec qua ratione poetae dixerint, antiquissimorum origines verborum docent. «Contemplari» enim, iuris augurii vocabulum, latinis significat «contueri caelum»; unde «tempia caeli» eius regiones, quas augures, auguria capturi, lituo desi-