gnabant, eodem iure appellatae[1]. Graecis autem θεορεῖν dicitur
contemplari deum[2]. Hebraeis autem «caelum» dicitur sedes
et thronum Dei. At gentibus caelum ipsum deus habebatur.
Quare, cum ex vero hebraeis vere ineffabilis Deus esset, unde
יְהֹוָה scribunt, non proferunt, gentibus caelum ineffabile credebatur, ut docet illud poetae, apud Ciceronem[3];
Idque factum, quia prima corruptorum hominum oratio ad deum, ut Strabo tradit, contemplatio, ope sensuum tamen fuit; quae successit orationi Adae integri, quae fuerat contemplatio ex mente pura Veritatis aeternae[4].
«Mathematici» unde dicti? — Θεώρημα quid?
[3] Ex hac caeli contemplatione oculari orta idololatria, astrorum apud chaldaeos primum, deinde apud alias gentes, quae Solem, Lunam, Iovem, Martem, Venerem, quia insigniores lumine et motu, fecere deos. Et idololatriam divinatio comitata: cuius qui peritiam iactabant «chaldaei» et, ab ea contemplatione, latinis «mathematici» dicti sunt; et in philosophorum scholis mansit ut quae mathesis vera contemplanda proponit θεωρήματα, quae tantundem sonant ac «divina contemplanda», dicantur.
[4] Apud europaeos autem, uti graecos et latinos, aliud divinationis genus similiter ortum: auspicia.
[5] Atque ab eo tempore, quum dii «patres» appellabantur, incepisse auspicia, dat coniicere verbum «impetrire», quod in iure augurio significat «a diis impetrare»; de cuius origine multa inepta dicunt grammatici, cum sit, a «patribus» seu diis,