Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata est
421
de matrimoniis


tatus, et a suis ipsius canibus, quae sunt scrupulosorum curae, discerptus est. Et confirmat vox «lymphatus», ob lympham conspectam actus in furorem.

Cur aqua in cerimoniis praecipua? — «Aqua lustralis»,
«lustrum» unde? — «Castus» qui?

[23] Hinc aqua potissima rerum sacrarum pars; et «aqua lustralis» ab his antiquissimis lustris dicta; et «lustrum» appellatum censorium sacrificium, quo civitas in quinquennium lustrabatur; et apud omnes ferme gentes sacrificaturi lavabant. Quae erat castitas quam XII Tabulae, apud Ciceronem, in parte iuris sacri iubent: «Deos caste adeunto»; et, in specie, «casti» «castaeve» viri vel foeminae qui quaeve coniugalis tori custodiunt fidem.

Cur aqua et ignis in nuptiarura solennibus? — Confarreatio.

[24] Hinc apud romanos aqua inter ritus nuptiarum praecipuos, una cum igne, quod iidem ipsi ignem invenissent — quod Virgilius notat heroas Aeneae socios semina flammae e venis silicis excussisse — et «aqua et igni» uxores antiquitus captae. Quod est multo verisimilius quam quod hactenus, post Plutarchum in Problematis, putarunt: ignis sit vir qui vim seminalem habet, foemina aqua quae humorem foetui formando praebet. Quibus tandem accessit confarreatio[1], quod heroes, ut inferius dicemus, far quoque invenerunt: quae postea a romanis servata in matrimonio sacerdotum.

I
«Latium» unde dictum?

[25] Eius vetustatis et haec alia romani custodiere vestigia. Ab hoc inobservato heroum concubitu, ob quem lucorum latibula petiere, dictum est «Latium», quod inde ea gens primam habuit originem.

  1. Cfr. Notae, 57 [Ed.].