qui, significatione eius vocis nativa, quam romani iure augurio custodiere, augur observabat de caelo, uti observavit quoque post eum Hercules. Qui uterque sustinere caelum dicti, quia auspiciorum observatione religiones deorum sustinuere, ne ruerent et homines ad priorem impietatem reciderent.
Quod confert ad id quod de falso divina lingua inferius in Notis dicemus[1].
'AXcrov vocat Homerus quem latini «lucum», Plutarcho enarrante in Vita Romuli [20, 2], et apud eundem, passim, in lucis arae. An ab hac potissima ipsorum parte «lustra» dieta: unde «lustrum» romanis sacrutn, quo urbs purgabatur, et «lustratio» purgatio ipsa, quae aqua et igni fiebat; ab iis nempe rebus duabus, a quibus, ut demonstravimus, coepit humanitas universa.
romanos divortia?
Graecis autem hordeum, quod far apud romanos, in sacris erat, conferente Dionysio, libro II [25]; unde utrisque molae salsae erant, quibus victimas immolabant. At principio romani patricii confarreatione nuptias celebrabant, ex qua inter ipsos erat indissolubile matrimonium, quod postea solis sacerdotibus mansit, inter quos diffarreatio non erat permissa, quae inter ceteros patricios postea licuit (Tiraquellus, tertio Ad leges connubiales[2]; Alexander ab Alexandro, Dierum ge