ipsissima lex araldica Germanorum, quae obscuro loco natis
puros scutorum campos attribuit, ut illustri loco natis «scuta
armis onerata», quae dicunt[1]. Hinc stemmata quamplurima
nobilissima solos colores et metalla varie configurata exhibent.
Alia exhibent belli praemia, quod etiam ex heroicis temporibus est, ex quibus notat Servius milites in scutis virtutis
praemia gestasse; et exuviis, quas victis detraxerant, scuta
onerare morem heroicum fuisse, testatur aegis, sive Minervae
scutum, cui Medusae caput affíxum. Minervam autem characterem heroicum optimatium esse et libro priore innuimus et
infra latius explicabimus.
heroicus — Hebraei hac in re omnibus gentibus praestabant.
[75] Latini gentes nominibus proprie dictis, familias cognominibus, praeter ceteras orbis terrarum gentes felicissime distinxere. Et lege XII Tabularum hereditatem primum suis, deinde adgnatis, tandem gentilibus redire disertissimis verbis cautum. Graecis vero tempore obscuro gentes patronymicis conservatas esse, argumento est quod patronymica postea mansere poetis. Apud hebraeos autem ea res diligenter custodita, non gentium moribus, sed lege agraria sapientissime concepta, ut quoquo recurrente iubilaei anno, agri ad priores dominos redirent et omni pignoris aliove iure exolverentur. Quare nedum familiarum, sed gentium successiones tam diligenter inter ipsos servatae, ut ob id ipsum connubia inter mares et foeminas eiusdem gentis sive eiusdem tribus agitarentur, ut apud eos «tribulis» ac «gentilis» unum idemque esset[2].