Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
638
notae in librum alterum


Heroica dignitas in Homero, ubi hactenus indecori notatus —
Convivia orta ex caussa religionis.

[5] Plurimum igitur heroicae dignitatis illae narrationes homericae habent, quas hactenus indecoras putarunt, quod in coena, quam Achilles dat Agamemnonis ad se legatis, ipse diptychas facit seu carnes bifariam dividit, Automedon secanti tenet, Patroclus accendit ignem, assat carnes, panes in canistris dispensat, apponit pocula, Achilles vero assa viscera legatis distribuit [Il., IX, 205 sqq.]: cuius simile narrat in coena quam idem Achilles dat Priamo [Il., XXIV, 621-6].

Quod graviter confirinant Athenaeus, libro V [19], ubi tradit primam conviviorum caussam fuisse religionem, ex qua nempe primulum hostiae mactatae sunt, et Homerus ipse, apud quem (quod et Feithius observavit) nullum fere narratur convivium, in quo non diis sacra fiant.

(pag. 435, n. 1).
Mos scuta arrnis onerandi heroicus.

Qui heroicus mos mansit graecis, quanquam in ingeniorum elegantiam demutatus, ut notatus Alcibiades, teste Plutarcho [Alc., 16, 1], quod clypeum gestaret in quo Amor tenens fulmen insculptus.


(pag. 435. n. 2).
Primae iuris personae, primum ius personarum — Maiestas,
persona reipublicae.

Igitur ferarum exuviae, primae personae quas induebant heroes, fuere characteres poetici quibus heroes nomina familiarum vel gentium significabant. Per quae nomina maiorum successiones ad minores redibant, et ab his personis ius personarum primulum extitit; quas personas dicuntur heredes sustinere defunctorum, quorum acquisiverunt hereditates, quas heroum diximus alibi «le prime signorie». Unde etiamnum