ope praestandae: ut, iure obsequii, inclytum, quo vellet, cliens
sequeretur[1]; iure operarum, eas cliens inclyto quoque praestaret. Ad cuius iuris gentium maiorum imitationem, servitute et
manumissione a minoribus gentibus introducta, leges civiles
de obsequio et operis a liberto praestandis patrono ob libertatis acceptae beneficium introductae sunt, et assignatio quam
supra diximus. Unde Ulpianus clientes libertis comparat[2].
[40] Sub his legibus obsequii et operarum clientes recepti conflavere familias, significatione nativa et maxime propria, quae hanc famulorum multitudinem sub unius patrocinio significat, proprie item «famuli» accepta voce, qua «ministrum» significat. Dicti famuli forsan a fortissimorum «fama» quam diximus, quanquam mutata primae syllabae quantitate, ut a «cluer» appellati «clientes»[3]. Namque erant patribus colendorum agrorum ministri, qui, quia rem familiarem plurimam facerent, patrimonio «familiae» nomen dedere. Atque ab his familiis «patresfamilias» proprie appellati sunt; ad quod exemplum postea conceptum caput legis XII Tabularum De testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit, ita ius esto».
«Vass» — «Vassus» — «Vassallus» — «Wadium» — «Invadiare».
[41] Pro hoc obsequio, pro his operis quisque cliens inclyto promittebat ei, ubi vellet et quando vellet, se sistere. Et sic prima et monosyllaba vox orta «vas vadis», communis originis latinis, graecis germanisque. Graecis enim βάς idem significat ac latinis, nempe eum qui, in iudicium vocatus, vadere debet. Germanis autem «Vass», prima vassalli appellato fuit, unde «vassus» et «vassallus» et «wadium» (pignus)