Uti, Herodoto tradente [VI, 57, 3], apud spartanos, optimatiuni quoque rempublicam, publice instituti «proxeni» dicti, qui hospitum curam cultumque haberent.
Unde, apud Homerum, graecus exercitus universus in lieroes et plebeios divisus; ut a romanis historicis externarum gentium exercitus per earum principes eorumque clientes descriptos legas.
De quo praeclarus Homeri locus est, ubi Menelaus Telemacho dicit, si ipse et Ulysses Troia domura incolumes ambo rediissent, decresse urbem condere, quo is cum filio et suo populo commigrasset, una illarum urbium, quibus ipse moderabatur, vacua relieta [Od., IV, 171 sqq.].
Nostra ipsissima in Homero feuda vide in Notis libri prioris, ubi De feudorum origine[1].
Quae vocis origo firmat prima bella fuisse duella, quae nos, vernacula lingua, appellamus «disfide».
- ↑ Cfr. nel presente volume Dissertationes, II [Ed.].