«capitalem inimicitiam», unde est «diffidare» et inde «bellum»[1], nam «fida» quoque barbarice dicta mansit ius
utendi aliena fruge, glande vel pabulo, sub certo precio constitutum.
[48] Ab hac fide forsan Herculem romani deum Fidium coluere et «per Herculem» fere semper iurare soliti.
[49] Et per clientelarum occasionem prima eluxit iuramentorum religio, unde romanis «sacramentum» κατ' ἐξοχήν pro militari dictum mansit. Iurabant autem inclyti quemque suos non deserturum proditurumve esse clientes, quin eos docturum, iisque in eorum temporibus praesto fore. Hinc mansit gravioris sceleris apud romanos fallere clientem quam hospitem, ut Sabinus tradit.
[50] Itaque eius qui clientem desereret proderetve poena erat infamia, nam cadebat illa virtutis fama qua eum cluere oportuerat. Quae poena divina est, non humana, ut alibi diximus[2], cum sit commune humanae rationis iudicium quod scelerata facta condemnat. Quod solum poenae genus summos principes mansit, qui in subditos, ipsorum fidei commissos, libidine, avaritia, crudelitate grassantur, quam nullis potentiae viribus vitare possunt, quia quo gravius premunt, violentius erumpit. Atque ab hac vetustate romani primum patronos qui clientes fallunt, deinde tutores qui non ex fide pupillorum res administrant, postremo omnes quorum fidei res nostras mandamus et perfide in iis administrandis se gerunt, infamia notatos habuere.