Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/236

E Wikisource
Haec pagina emendata est
492
pars posterior - caput xxiii


Iuno, «Iugalis», «Lucina»

[11] Iuno soror et coniux Iovis, quia inferioris aëris numen, sive inferioris caeli[1], quod deum putabant, voluntas. «Iugalis», quia, auspiciis optimorum, nuptiis praeesse putabatur, et «Lucina», quia certos ex nuptiis partus in lucem edere credebatur. Cuius gloria fuit Hercules, optimorum character, quem duodecim aerumnis mandatis filium Iovis probavit. Eademque, ob has omnes rationes,Ἤρα, heroum dea.

Saturnus.

[12] Saturnus character optimorum, qui primi sata invenere, et pro tempore habitus. Eique falx attributa, namque annos optimi a messibus numerabant; unde illud:

Tertia messis erat[2].
Minerva — Pallas — Aegis — Bellona.

[13] Minerva optimorum character, qui leges consultant, cumque primae leges divinae, et sub theocratiis omnes divinae. Hinc Minervam e Iovis capite natam dixere[3]. Eadem hastata, ut vidimus; et «Pallas», quae hastata quoque, character patrum hastatorum in concione. Cuius aegidi, seu scuto Medusae, caput affixum[4], quod capite sequenti characterem imperii civilis esse ostendemus. Et eadem «Bellona», quoque etiam hastata, character patrum hastatorum in bellis, qui et mens quoque erant bellorum.

Mercurius — Inde «Mercurius», unde «merces» et «commercium».

[14] Mercurium iam diximus[5] historiam esse primarum legationum ad plebes clientum, qui primas fecerant secessiones, et primam ad ipsos legem agrariam tulisse, qua dominium

  1. Cfr. Notae, 108 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 109 [Ed.].
  3. Cfr. Notae, 110 [Ed.].
  4. Cfr. Notae, 111 [Ed.].
  5. Lib. I, cap. CXLIX, § 5 [Ed.].