Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
652
notae in librum alterum

— de turri regia — deiectus est: quo casu ambobus pedibus claudus factus — hoc est in imis plebeiorum locis haesit. Qui ob similitudinem dictus claudus prae sumrnis locis, ubi habitabant heroes: ex qua ultima antiquitate est illa romana locutio «imo loco natus» pro «plebeio».


(pag. 492, n. 1).
Themidis mythologia.

Et Themidem primam dearuin diximus supra, hoc libro et in Notis [51] vocare et dimittere consilium deorum apud Homerum, quia ex divinae poenae metu gentes sub deorum regimine rectae sunt.


(pag. 492, n. 2).
Deucalionis et Pyrrhae mythologia — «Lapis» pro «stupido».

[Lapides retroacti homines fiunt]: nempe qui stupidi ante fuerant, disciplina oeconomica induunt humanitatem. Ab qua ultima antiquitate «lapis» pro «stupido» latinis mansit.


(pag. 493, n. 3).

Quid quod apud Homerum nedum per aquilas, sed per accipitres etiam capta omina? Et in hieroglyphicis, apud Valerianum[1], illud: «humanum corpus cum accipitris capite»?


(pag. 494, n. 1).
Iovis et Iunonis mythologia.

Sic postea accepere physici. Sed, pro nostris mythologiae principiis, Iuno soror Iovis, quia primae gentium nuptiae inter

  1. Hieroglyphica sive de sacris aegyptiorum aliarumque gentium literis, (Lugduni, MDLXXIX) [Ed.].